Hľadaný výraz: Mt 4,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”. 4 Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”. 5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”. 7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”. 8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. 10 Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”. 11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

1

mail   print   facebook   twitter